Home
DEVS EX CRAPVLA
Prolegomena zu einem jeden künftigen Dilettantentum
Recent Entries 
24-Dec-2009 12:11 pm - epigramma solstitiale
Laetatur populus bruma, Sol quippe renatus't
    ast equidem noctes lugeo decidere
21-Dec-2009 04:22 pm - homo faber
Finem hebdomadis tranquillum egi. Vespere die Veneris librum fabellarum Gaskellensium secundum confeci. Die Saturni paginas CCXL libri excudi, quas die Solis impressi insui adglutinavi. Dein vespere schedas atramento fucoque « marmoreas » facere me docuit Mel.

Parva narratio, sed magna operibus beatitudo...
18-Dec-2009 01:02 pm - ΧΕΙΜΩΝ
Ὑπονίφει ἐν τῷ Λονδινίῳ, καὶ πάλιν περιχαρεῖς παῖδες γιγνόμεθα πάντες γέται · ἀλλά γε ἧττον ὀδυρόμεθα ἢ ὁ δῆμος (ὡς οὗτοι ἐν ἐργατηρίῳ). λευκὸν τὸ ἄστυ ! καὶ καλόν. ἐπειδὴ ἐκ τῆς ὑπογείου εἰς Πικκαδιλλι ἤλθον, ἐθεώμην Ἕω τὴν φλογόκομον τῷ ἐν τῇ τοῦ Βατερλοῦ ἀγορᾷ κίωνι προσχωποῦσαν. καὶ νῦν τὰς νιφάδας διὰ θύριδος θαυμάζω.
16-Dec-2009 08:58 pm - de monstris somnia
Grex iuvenum infestus circum desertum obsidebat. Filii erant optimatum : operae opulentae. latrones cum parentum pecunia, quam mero meretricibusque consumere solebant. Equos suos duceant aliorum subducebant qui in circum currerent. Nonnumquam curru vehebantur, quos plerumque celeritate aut vi effusa deperderent. Saxa catenis post curricula trahebant ut alios in currus frangeretur. Nemo, aiebant, vereri se ostendet, ne verberibus exuletur.

Etsi adulescentuli improbuli erant profligatique, dux eorum verumtamen erat malignus : saevus iuvenis et violentus et malus. Dicebatur omnino scelus esse pessimum, et dei ipsi eum foeditate designaverant ; quoniam ei corpus virile lacertosumque dederunt, cum facie autem monstri. Vultum sub persona cummis celebat, sed laetissime detegebat ut amicis inimicisque terrorem iniceret. Vere nemo vidit quin horresceret. Cutis ruber et oleosus in ossibus musculisque intendebatur ut caput videretur calvariam cruentum. Nasus vix erat ; parvae carnis rugae cum spiritu vibrabantur. Oculi enormes e medio vultu acerbe nitebant, sine iridibus, duo glaebae pingues. Labra atra vix nigros dentes tegebant, inter quas lingua tumida movebatur sicut bufo putidus cum verba venenata obscaenaque spueret. Atque, inhumanissime, in medio fronte erant ii acies dentium, velut os secunda nascente mortuum est, rictus immundus qui omne bonum fugaret.



------



Νυκτὸς ἐν τοῖς σήμασι περιπατοῦντες ἐτύχομεν τάφῳ τινὶ οὗ τὸ μέτωπον δωρικῷ νάῳ ὡμοιεῖτο. ἀκλῃστῶν οὐσῶν τῶν θυρῶν, εἰσήλθομεν · οὐ μὲν ὡς τυμβώρυχοι μᾶλλον δ' ὡς ὁδοιπόροι. ἀναβαθμὸν ἐντὸς λίθινον κατεβάνομεν.

Ὑπονόμους παλαιῶν νεκρῶν πλήρεις διήλθομεν. τέλος δ' εἰς ψάλιδα ἐν τῷ τοῦ λαβυρίνθου μέσῳ. ἐν ψάλιδι ἦν θρόνος, καὶ ἐν θρόνῳ ἦν ὁ βασιλεύς · ἔτι χρύσεον στέφανον ἐφορεῖ καίπερ μόνον τὰ τοῦ σώματος ὀστᾶ μάνοντα. σιωπῇ τὸν βασιλέα ἐθαυμάζομεν.

Λίποντες τὸν τάφον γέτας τρια εἴδομεν, κόρας μόλις ἡμῖν γνωτάς. δυὸ κόμψας ἐφαίνοντο καὶ καριέσσας · μέλαιναι στολαὶ καλαὶ, κόμαι περιέργως ἀνασεσυρμέναι, καὶ ψυμμύθιόν τε καὶ στίμμι ἀκριβῶς κοσμηθέντα. ἀλλ' ἡ αὐτῶν φίλη ἠτακτεῖτο · μεθύουσα στολὴν καὶ ἀρβύλας ἀπεβεβήκειν ὡς διαφανὲς ἐρυθρὸν χιτώνοιν εἶχεν. ἐτετμήκει τὸ ἄνω χεῖλος · πρόσωπον διασπάρακτον μέντοι καλόν.

Αἱ γέται ἐκαλήσασαν ἡμᾶς ἐπὶ συμπόσιον ἐν οἴκῳ ἐγγὺς τῶν σημάτων. τὴν τάλαιναν βαδίζειν ἀδύνατον εἰς τὸ συμπόσιον ἤνεγκον. ἕως αὐτὴν βραδέως ἐφερον, γλυκύθυμως ἐλαλεῖ.
12-Dec-2009 02:15 pm - homo mensura
πάντων χρημάτων μέτρον ἐστὶν ἄνθρωπος, τῶν μὲν ὄντων ὡς ἔστιν, τῶν δὲ οὐκ ὄντων ὡς οὐκ ἔστιν.*
—Πρωταγόρας


Homo, mundi centrum. Sui mundi videlicet homo est centrum ; aliter nequit. Ego sum centrum meum, quod mundum cunctum e memet percipio. Animus mundum extra se videt, immo reliquam mundi partem ; etsi agnosco me minimam partem esse, nihilominus mihimet partem primam videor -- omnia me circum agant.

Perceptionem quidem ! quid ad perceptionem attinet, non ordinem facit. Ego sum centrum meum, tu tuum. Lapis, si sentiat, sese centrum mundi sui quoque putat. Non sum centrum tui, amasia non est centrum meum (blanda verba poetarum hic valde errant) -- si quis putet aliter esse, fallatur. Hoc centrum est res simplex : nec bona, nec mala, simpliciter est. Conspectum dat, sive definit, nihil praeterea. Non beneficium confert, nec eminentiam. Non ordinat nec attolit. Adfinitatis animis mundoque fundamen condit, quo cognitione sensuque omnia spectamus.

In schola magistri mihi dictum hominis mensurae docebant, sed et ita praeciderent : omnium rerum mensura homo. Atque male explicarent ; homo, aiunt, est mundi centrum, primus (scilicet sub Deo) in mundo stat—primus absolutus, nequaquam inter pares. Quid animal possit homini adaequare ? Omnia metitur homo, omnia iudicat. Omnia intellegit complectiturque. Omnia praeest.

Isti doctrinam christianam vel iudaeam et praecepta Aristotelis (cui, obiter, dictum ascribebant) confudebant. Sapientia antiqua abutebantur ut dignitatem hominis optimam maximam putarent. Nosmet nimis laudamus, nobis quidem blandimur. Nolo philosophiam quae amplitudinem hominis dignitatemque sumat  haec utrum probanda sint anon.

Recordor verborum Xenophanis :
ἀλλ' εἴτοι χεῖρας γ' εἶχον βόες ἠὲ λέοντες
ἢ γράψαι χείρεσσι καὶ ἔργα τελεῖν ἅπερ ἄνδρες,
ἵπποι μὲν θ' ἵπποισι, βόες δέ τε βουσὶν ὁμοίας
καὶ κε θεῶν ἰδέας ἔγραφον καὶ σώματ' ἐποίουν
τοιαῦθ' οἷόν περ καὐτοὶ δέμας εἶχον ὁμοῖον.**

Atque vero illi equi putent omnium rerum mensuram equum.



-----
* « Omnium rerum mensura est homo, earum quae sunt ut sint, earum quae non sunt ut non sint.  »
Ritter & Preller, in Historiae philosophiae graecae libro, μέτρου glossam modulum dant.

** « Si manus haberent boves vel leones / et opera perficerent sicut homines / equi equis, boves bovis similes / et deorum imagines sculperent et corpora facerent / talia enim similia suis »
Sine consilio videor conatum novum coepisse. Immo vero non est omnino novum, sed et numquam serio persecutus sum. Attamen subito cognovi me arte quadam egere. Nam libros pressorio factos pro certo amo (typographicamque praecipue antiquam ; Claudium Garamond puto deum), nihilominus non numquam malo omnia meis manibus effici. Itaque coeptis studeo, ut fortasse sententiolam quae nuper in mente informis oritur in mundum aedificem -- nisi alia novitas pellicit.

Haudquaquam mihi inusitatum. Aliquid semper investigo : scientiam amorem insolita vim secreta quaevis. Attamen plerumque finem ignoro ; si invenerim, agnoscam. Investigatio est summum bonum, finem certum appetens annon. Levissimi animi soli graal suum nominarent.
8-Dec-2009 08:55 pm - Tiro


Exercitatione scilicet egeo ; gaudium autem est. Sed fortasse locos Virgilii aut Ciceronis exscribere debeo, ne sinam sententiae vagentur...
6-Dec-2009 11:50 am(no subject)
Vagae sententiae incertaeque me obsident. Mentior parum : eas intellego, eas funditus sentio, nec explicare possum. Iniquo sum in loco, iniquum est mihi tempus. Si ago, erro -- veram oportet me finem cognoscere aut enim eligere.

Utinam scirem cur tam inhabilis sim ut numquam progrediar. Quid vereor ? (Istud iterum...) Caligo me obruit : nequaquam illae tenebrae commodae, mysteriis plenae, sed obtusa caecitas

Spe demisso queribundas exscribo sententias, informes ac ineffabiles notiones verbis imaginibusque exponer conor vel cogor. Inanitas pectoris facta'st refugium monstrorum, quibus arti philosophiaeque uti petam. sed quae verae ? quae vacuae ? quomodo inter ea discernam ? Ea frustra illuminationem rogo : num intellectum mundi in corde hominis invenitur ? Philosophos animadverto ; hahae daemones eorum aeque fallaces... ain tu, o mi Cartesi ?
5-Dec-2009 05:56 pm - Adventures in corporation land
Malo, ut scitis, de labore tacere, sed narratio infra mentionem exigit. Cum in officinam heri advenissem, patronus statim me rogavit num in eius loco vellem ad conventiculum matutinum adire. Credens conventiculum in imo officinae tabulato, adsensi ; mihi autem chartas dedit. Apud, inquit, Pall Mall est – nunc incipiat sed caffeum et prandium habet ! Itaque trans Picadilly Circum per Regent Street ad forum Trafalgarense iter feci.

Conventiculum erat « launch party » cuiusdam programmatis, quod non nomino ne ephemeridem mercatu maculem ; satis dixi ut narrarem. Taedet me mercaturae.

Agebat conventiculum apud the Intsitute of Directors centrum negotii poshissimo in aedificio. Valde sentiebam me non debere adesse. Vere ianua transita tabellum conspexi : « You are respectfully reminded that the Institute of Directors operates a strict dress code.  » Sagulum corii, caligas et T-shirt gerens, verebar ne custodes me statim demitterent. Mensam appropinquavi, ianitori papyros ostendit qui me feliciter (?) ad quartum tabulatum progredi iussit.

XXIV adsunt, patronae duces procuratores &c. : tota gens middle-management. Omnes paene sythesin gerebant, vix ullus vir erat sine focali. Quattuor fere e nostri numero quaestiones rogabant, reliqua pars silebat. In principio nesciebam quale esset conventiculum. Mox quiem cognovi : magnum erat sales-pitch.

Vino campanico nos nunc pellicit. Si quis programma emerit, lagoenam ut « donum » accipiet. Prandium nobis paraverant quod timebam edere ne sicut Proserpina sex menses manere debeam.

Totum igitur mane iste vendor nobis progamma novum (videlicet editionem novam) praesentabat. Phy ! Argumentum ad verecundiam amat, et namedropping, et metaphoras, quibus stolide abutitur. Quot dicta vacua audiam, mihimet inquam, anteaquam aures sanguine emittent ? et buzzwords… bz bz bz... sitne homo an apis ?

Plures, inquit olim, libellos hoc anno quam in V milibus annorum praeteritorum homines facient*. Dixit quoque tempus quinque abhinc milia annorum « aetatem Iesu ». ὁ ῥήτωρ μωρός ! δακρύει ὁ Λυσίας. πλεονάκις οὐκ ἤκουον · κρύπτεσθαι ἤθελον, μᾶλλον δὲ φύγειν.

Non numquam me delectat loco haud idoneo adesse. Olim e.g. in taberna vinaria yuppibus plena cum amica punka bibi ; omnes nos invidere hilare cernimus. Similiter in conveticulo vidi. Scilicet experientiam cum sodale malo communicare.

-------------
*Heu, sed minus boni dicent ! Porro plerumque sunt idem quos omnino per ordinatrum transcribuntur ; facilius idem loci ubique in rete adglutinantur. Quot data nos hodierni colligimus, tot nugas ; quisquiliis mergimus. Vae archaeologistis futuris !
2-Dec-2009 05:32 pm - somnium terribile
Frigido mensis Novembris die parva cum amicorum manu per vias suburbanas erramus. Aer est purus ; quod populus domi diebus festis manent, perpaucae transvehuntur autoraedae, ut ventus pinis oleat qui magni densique vias circumscribant, colles montesque obsideant. Lampades passim in crepusculo luminant, rara nubila lucem solis occidentis capiunt.

Omnes ridemus iocamur ludimus dum convivium petimus. Tune autem, o amasia, non gaudes ? Quid te sollicitet, ignoro.

Sub coelo nigrescente ad tabernam iter facimus ; convivium inibi incipiet. Cerevisias adipiscor dein mensam inanam quaerimus. Non multi tabernae adsunt, sed ubique duoque tresque mensas possident, bibentes et fumantes ; colloquia parum sinistra vix super focorum crepitum audiuntur. Oculi ebrii nos sequi videntur dum sordidas per cellas erramus. Mensas denique una iungimus, sediles ligneo in solo stridentes trahimus. Non longe in infensa taberna fumosa moramur. Laete etiam discedimus et trans campum asphaltum imus.

Loqui recusans me aversaris.

Super arbores planetam Iovem conspicio. Ingens in coelo sine stellis adfulget, immanis, bis lunae magnitudine. Corona regionem suam excandet, purpureos solis evanescentis radios fugat. Limbos procellosos infervere cerno, nonnumquam viticulae nebulosae e facie proiiciuntur. Illa tempestas rubra terram despectat, ut credo me invidiose contempletur. Quid omen est ? Aliis monstrum ostendere conor, sed iter nos sub arborum umbris duxit, ne conspicerent.

Negas enim te spectaturam esse, negas quoque me vere vidisse. Cur mihi non iam credis ? Quid mali feci ?


Domicilium in semitam tenebrosam attingimus. Omnibus in flagrat convivium. Hospes nos comiter accipit, ingredi alacriter iubet. Itaque in atrium inimus, more maiorum mensam temetis plenam petitum. Suppellex cuncta sub muris demota erat ; nemo ea utitur quin poculum vacuum in ea seponat. Alii in media cella stant, alii humi sedent. Musica quaedam e stereophono caeco canit sed clamor sermonum eam superat. In convivarum turbam solvimur.

Cognosco te me evitasse. Metuans quaero.

Denique procul convivis in cella bello cum amico te invenio. Humi sedetis, is tibi a tergo dulciter umeros depsit. Tunica tua aperta, clausi oculi, ut plusculis momentis me adesse non agnoscas. Et a pulchritudine vertere nequeo et cor mori sentio. Lentule oculi aperiuntur, subito me invides. Rixamur donec fugio.
30-Nov-2009 05:32 pm - mane die Lunae
Turbam desuper despecto despicioque. Gemitus eius etiam audio, procul absum attamen non satis spatium datur. In via, in hypogaeo, alius alium aequali taedio respuit. Ego et sperno et spernor. Refugium petii ; inibi autem solacium in venenum mutatum'st.

Mane ipsum populum iugat sive iugulat. Nemo est pulcher ; puella quae solet oculos vertere nunc marcescit. Porro oculi spectatorum adeo sanguinei sunt ut non cernant. Ulla pulchritudo contemnitur.

Sub imbre anima suffocat. Crassitudo aeris, ista spiritum nebula miserorum pulmones opprimit ut aegre respirare audeo. Nimia omnes captant, nihil adipiscimur quin statim despiciamus. Denique sol lucet ; quod omnes aiunt sibi placere, nisi nunc, quoniam claritas oculos laedit, rictum inluminat.

Maxime displicet aerumna quod non est pulchra, faciliusque fit servitium. Parvam deditionem cottidie sinimus. Nolentes volentes, quot enim res solitas ac inevitabiles patimur. Vinculis acceptis, inermes aut imbecilli ad officium properamus. Magnificentiam hodiernam videmus, nuncupamus Progressum. Agnovimus aetate postrema populum in squalore ei habitasse et laborasse. Vix nunc autem e balnea mane sordidum me sentio. Mane urbanum omnes aequat corruitque. In urbis centrum vehor, et dominos oeconomiae et servos video, quos nec possum internoscere. Vae victis, vae victoribus !

Cuncta vita incommoditas : non est nostrum commoditatem beatitudinemve petere. Immo, necesse'st invenire talia mira, totiens splendores, pulchritudinem tantam ut incommoditatis obliviscemur.
Καὶ τὸ τέλος ἐστίν · μᾶλλον δὲ τὰ τέλη, ὅτι σήμερον εἰς δύο τέλη ἥκω · τὸ μὲν τοῦ ἔργου, τὸ δὲ τῆσδε τῆς δέλτου. τὸ τοῦ ἔργου τέλος οὐδαμῶς δυστυχές · λίαν δὴ ἤθελον. τὸ δὲ τῆς δέλτου οὔτε καλὸν οὔτε κακόν · ἁπλῶς ἐστίν. ποῖ δὲ εἶμι ; τί δὲ ποιήσω ; ἄλλη μοί ἐστι δέλτος, κἄλλο -- οἴμοι ἐλπίζω -- ἐστὶ ἔργον. ἐργάσομαί τε καὶ γράψω. ἀλλὰ πῶς · οὔ νυν οἶδα.
27-Nov-2009 09:00 am - somnium
E somnio mane exsperrectus exscribere constitui, sed redormii ut iterum exsperrectus eius obliviscerer, neque rei minimae vestigium in animo invenire possem. Desperavi me meminiturum. imaginem autem in actis diurnis casu conspexi, quae subito cunctum in memoria argumentum oriri elicuit.

Domi summo in monte silvoso eram, quo quondam adulescentulus incolavi. Mecum sodalis erat, cui vultum videre non potebam, qui enim magis umbra quam homo videbatur. Per finestris in porticum a domus tergo ii peregrinos advenire conspeximus, anum senemque, plane rusticos vestimento. Anus humi sub porticu lodicem pandit, quae sigilla magica filo argenteo delineata ferebat. Cave, inquit soldalis, hi fraudatores – hi fures – in vicinia vagabantur ; vigiles eos petunt. Anus chartas divinatorias e sarcina produxit, materia serica nigra evolutas, quas involucro seposito in lodice dispensabat. Deinde cum viro ad ianuam properavit, strenue crassa manu pulsabat. Senex paene imberbis post uxorem barbatam tacite stabat dum trans vitrum anus nos vocabat, hortabatur, vituperabat. Magna cum ira respondi, ut eos fugarem. Sarcina celeriter collecta nobis maledixit et in silvam effugerunt.
25-Nov-2009 10:18 am(no subject)
Gustus caffea saccata, acer asperque, me subito [info]drjinxae commonefecit. Repentino xiii anni defluxerunt et illius in cucina illam exspecto.
23-Nov-2009 10:15 pm - somnium
In Seattlis centro, in popinella Minnie's nomine in vicinia Belltown consilium maximae instantiae disceptavimus. Melle et me manum primam, sodalibus ii nostris secundam constituram esse constituimus. Quoniam, proter insidias arcanas, magus malevolus homunculum substituerat in locum amicae nostrae, Evae. Quo sit, siquidem iam vivat, nescimus. Agnovimus autem homunculum necandum esse.

Subito telephonum mobiles sonavit : nuntius dixit homunculum nave publica ad insulam Bremerton ex urbe mox discedere. Telis sumptis a popinella ad portum properavimus. Celeriter navem enavigaturam attigimus, et manus a sese divellerunt homunculum quaesitum. Videlicet novit nos eum venari, ut in turba se celaret. Conspexi eum coram fenestram sedentem ; formae videtur Eva esse -- brevem comam nigram, labra modo rockabilly fucata, sagulum vetus, totam paene figuram evae simulabat, nisi facies. Rictus os molle torquebat, et oculi scintillis infestis ignabant.

Paucis momentis finiit. Homonculus oculos meos intuitur, oritur, manus telum sub sagulo capessit. Pistoli stricto iaculor, a tergo crepitus Mellis audio. Cadit homunculus, virus e vulneribus effluans. Per turbam perterritam currimus ut in mare insiliamus.

Tuto litus adnatavimus, etsi tela in undis amiseramus. In via conspeximus servum magi nos observare. Inermes ad viciniam I.D. fugimus, sed servus adsidue secutus est. Vacuo in foro statuam ingentem, e lapide atro sculptam ad formam stupae iv cum tholois, invenimus. Propere ad summam statuam erepsimus. Quoniam procul eramus oculis hominum, servus ad formam propriam revertit, daemon horrifer, semivir semitestudo. Statuam circumibat, pondus graduum terram quassens. Non poterat ascendere, quam sacerdotes buddhici consacraverant.
17-Nov-2009 08:38 pm - Praha - pars quinta
Die Martis Národní muzeum invisimus.



Muzeum a tak dále )
16-Nov-2009 09:56 pm - Praha - pars quarta
Die Lunae viciniam Hradčany exploravimus.


Hrad a Vltava
Hradčany )
15-Nov-2009 12:56 pm - Praha - pars tertia
Inscriptiones Latinae


Staromestská radnice
Inscriptiones )
This page was loaded Dec 25th 2009, 12:48 am GMT.