|
| De felibus mihi veteribus ex aetate pueritiae somniabam dum culpa antiqua me e somno iacet.
Dum annos ad xi natus sum familia orientali ab ora in occidentalem demigravit. Tres feles Syracusis habuimus, e quibus unam solam auferre potuimus, duo igitur saepto publico Societatis Humanae dedere debuimus. Immo nihil praecipue debuimus ; sed sic parentes constituerunt. Onus adimendi familia, immo vere Mater, patri imposuit. Nescio quid de isto senserit, tamen raro nobiscum erat, quod causa laboris saepius itinera ferebat, itaque eum eis vinculum tenuissimum habuisse puto. Hora fatali eramin cubiculo. In cella sedebam crepundia in arcas ponens. Atque mecum in cella dormiebat Scooter, cana pulchra feles et elegans, periculae ignara. Illam pertriste mulcebam. Dum pater per domum feles vocans quaerebat, ego inutilis et pallidus silebam. Exitum praevideram inevitabilem. Alibi in aedibus erat Lukey ut eum raptum non viderem. Denique pater in cubiculum advenit, et sine sermone super caput meum Scooterem extraxit. Tacui et quapropter tum me oderim, iam odi ; etiam me pudet silentiae et ignaviae, oboedientiae istius impotentis coram potestate parentali. Quoniam et puellus cognovi Societatem Humanam solum dies tres animalia asservare. Non dubito quin venenatae sunt. Memoria nunc fleo sicut hac die flevi ; poenulam ignaviae etiam do, mihi proditori fastidium movent vitia puerilia. Nil feci, nil dixi ut malum sinerem. Non restiti nec obsecravi, ne iussi quidem illam valere nec postrema amoris verba murmuravi.
Hic stylum depono ; papyrum per lachrymas videre nequeo. | |
|
| Adeo occupatus aut ignavus eram ut non stylum longius sumerem ; sed parum mentior : carmen duobus diebus composui. Duabus autem acroasibus unaeque picturarum exhibitioni hac hebdomade afui. Ne obliviscar nunc enarro.
Ad librariam Treadwells bis revenimus acroasem de possessione a daemonibus in Britannia xvi et xvii saeculis et acroasem de bibliotheca Warburg auditum. Ambobus fructus sum tamen commentarios in pugillaribus exscripsi nullos : auditus satisfecit Malo iter eventaque vesperi narrare.
Convenibus in taberna Knights Templar nomine in vicinia Westminster, quae haud procul libraria ac coram bibliotheca Mellis stat. Est in via Chancery Lane et trans viam a Royal Courts of Justice, ita opulenta et permagna, plerumque discipulis iurisconsultisque plena. Inibi Mel et alii librarii e King's comeant ut post laborem bibant. Mel igitur tabernae consueverat, ego tamen et Liana oculis feris mirabamur. Manet autem chain pub (ut dicitur) sed vilitatem splendore celat.
Illinc ad librariam per Westminster ivimus. Tintinabulae vespere cuiusdam ecclesiae sonabat ne viatores colloquia saecularia gererent. in via tamen de Renascentia et Luminibus, et de doctis et litteratis hominibus praecipue, sermocinabamur ; fingebamus nos his in saeclis scholasticos peregrinatoresque esse : requivissemus quidem patronam 'inlustratissimam' si nos, anglica arabica iudaeus, contacti essemus. Dein hiantibus cum oribus frontem aedificii Royal Court of Justice admirabamur, nisi Mel, quod consueta.
Deinde per viciniam theatrorum et turbas spectatorum earumque odorem unguenti invictum, et tandem in refugium, vinum et eruditionem petitum. Atque nocte secunda Cecilei in libraria obviam ivimus.
Die Saturni cum Ruth ad exhibitionem in museo Tate picturarum Millaisensium ivimus. Aliis pictoribus omnibus Pre-rapaelites praefero. millais igitur valde me placet, etsi res graecas romanasque non satis tractabat. Stupenda erat ut totum diem nos gothici de colore loqueremur. | |
|
| |