| Heri nocte ad Blood & Velvet in taberna Old King's Head ivimus, quod haud procul ab insula stat. Taberna novum patronum habet ; infeliciter nunc lagoenam vini non venditat, et nimis lumina fulgebant ut oculis paene nocerent : ne atrium quidem meun tantopere illumino cum lego vel enim sculpo. Atque faeculae in imo mihi poculo amicos terruerunt.
Sed hae querellae suppetunt ; vere nox fuit bona et multi aderant amici. Atque, mirum ! musica me placebat, etsi disci interdum siluerunt. Nam duos paene annos queritabar, quod nemo carmen Dead Kennedyense saltando idoneum canit. Sed DJ Police Truck cecinit, carmen ipsum quod nominatim cani volo. Deinde cecinit No Love Lost, dilectissimum mihi Joy Divisionis carmen. Eugepae ! |