Home
DEVS EX CRAPVLA
Prolegomena zu einem jeden künftigen Dilettantentum
February 6th, 2008 
08:22 am
Lutetia
Stat mensa prope cubile, in qua horologium libros lampadem etc. tenemus, et in quam saepe librum e manu Mellis obdormiscentis leniter subductum pono. Libri multi acervatim inibi iacebant, qui variarum causa rationum in thecas proprias revenirent non sinebam ; eorum adsiduitas notiones quasdem commemorat, ne exscribere obliviscar.

Heri nocte in tenebris frigidis ventus ululabat ; arbores geniculati ut saltatores nutabant et flabra ingentia fenestram concrepabant, sonabat interdum in tecto muroque imber. E cubilis calorem discedere nolebam, itaque librum e mensa eligi, florilegium fabellarum larvarum quod noctem ventosam valde decebat.
08:22 am
Lutetia
Gaudeo magistram poloniam invenisse, quod annos linguae studere volebam, sed numquam prae studiis aliis incipere ausus sum. non est mihi tam utilis, immo tam necessaria, quam lingua graeca aut enim tusca. tamen vox slavica me delectat.

Scilicet magistra et amicae poloniae mirentur me peregrinum linguae earum studere. Ne amicullus quidem magistrae discere vult. Sine autem pudore incipio : ei nihil debeo. Nequaquam in thalamum me insinuo. Amica alia proposuit me arabicum doceat, sed amicullus eius clam studebat ut admiretur, et gestae amabiles honorandae sunt.
This page was loaded Sep 5th 2008, 8:07 pm GMT.