Home
DEVS EX CRAPVLA
Prolegomena zu einem jeden künftigen Dilettantentum
March 3rd, 2008 
06:38 pm - parva quies
Lutetia
Duos dies tranquillas denique egimus, arte studiis linguis libris poesi amoreque plenos. Vespere diei veneris coepimus, dum [info]kittylyst et [info]indigo_violet apud nos cenaverunt. [info]silkyraven optime canam coxit, deinde reliquum vesperis in atrio urbane collocuti sumus. Tres solum vini lagoenas epotavimus : moderationem perraram ! sed convivia quisque se dixerat crastina agenda habere. Hora igitur quinta finiit.

Mane die Saturni, videlicet propter noctem maturam, serius experecti sumus. horas dein cum caffea quiete in atrio singuli ludos ordinatrales, carmina, studia &c. gessimus. Itinere brevi ad macellam confecto dieis reliquum voluptati commisimus.

Ad caffeum litterarum iterum profecti sumus. Iter nos per St. George's Avenue ducit, quae via est, ut nuper legi, romana. Mel putavit me vestigiis antiquorum ingredi : non es primus, inquit, qui hac in via ambulat ut in thermopolio libro graeco studeret. In caffeo Mel sericum carmen antiquum in Anglice reddidit, et de historia graeca illi locutus sum. Postea domi calligraphia cum penicillis exercuit dum tegumen libri albi ossibus (scilicet plasticis) ornavit : ut exemplari pictura sepulturae neolithicae prope Danuvium usus sum ; cum tegumen confecero ostendam. Utinam Mlle R talem diem tranquillum egisset. Dum revenit illam consolari conati sumus.

Die Solis [info]bibliogoth adfuimus, ut Lovecraft disceptaremus. Colloquium fuit bonum etsi plerumque omnes omnibus adsentiuntur.

Nunc eheu die Lunae : moram voluptati detestor.
This page was loaded Sep 5th 2008, 8:20 pm GMT.