Home
DEVS EX CRAPVLA
Prolegomena zu einem jeden künftigen Dilettantentum
March 7th, 2008 
08:23 am - "Detestable girl! But I require tea!"
Lutetia
In theatro Vaudeville fabulam The Importance of Being Earnest Wildei spectavimus, cum Penelope Keith partes Lady Bracknell agenti. Scilicet tradoedias antepono, sed duas horas cachinavi -- Wildem enim amo. Daisy Haggard in partibus Gwendolen mirifica erat ; voce ascita versus omnes risum spectatorum movebat.

Et chorus saltabat cantabatque... hem iocor.
11:37 pm - scripta separatim, acervatim posita
Lutetia
Hodie in via ῥ- me praeteriens salutem dixit. Ex adverso stabamus dum autoraedae vehebantur, sed illam non visi donec locuta est. Adeone vere sum moestus, adeoque in memet secessus ut non gothicam pulchram in triviis, immo coram me, conspicere possim ? Oimoi !


---


Menses fere sex in cubile ante somnum libros de magia nigra de larvis de monstris de sacrificiis de anthropophagis legebam, tamen isti somnia vix commovebant. Duas noctes iamiam lego librum Colettensem lego : phasmata insolita somnum invadunt.


---


Iterum nimia in pugillaribus frusta papyri retineo, omnia scriptis variis et inelegantibus plena. Sententiolas ex eis repperire bonas debeo, reliquum acervi in arcam ponere. Spero me etiam notionum parvarum inflatu res graviores composurum. Sed animo fracto –- papyrorum videlicet speculum –- eas ordinare non possum.


---


Ἡ Μὲλ ἡ καλλίστη πάλιν κατέβανεν εἰς τὴν δίοδον ἐν ᾗ τὰ ἁλισκόμενα βίβλια μένει. Νομίζω, ἔφην, οὐδὲν σωθῆσθαι, πάντα δὲ καταφθείρσεσθαι · ὡς δὴ νοσῶ. Φεῦ φεῦ ! προσήκει βιβλίοις ἀναγνώσθεσθαι, φιλεῖσθαί γε !


---


Vespere cerevisia cum amicis, cras cum deliciis ad Anderitum !
This page was loaded Sep 5th 2008, 8:07 pm GMT.