Home
DEVS EX CRAPVLA
Prolegomena zu einem jeden künftigen Dilettantentum
March 16th, 2008 
04:03 pm
Lutetia
Invocation erat iucunda, etsi etiam tam aegrotus et defessus eram ut vix saltarem. Desunt nocte narrationes insolitae, quod afuerunt dramata et vesania. Sed omnes videbanut laeti, itaque adnotare velim. Post tabernam Liana apud nos mansit ne iter trium horarum ad septemtriones faceret. Putabamus omnes diaeta attacta statim obdormiscere, tamen cum succo et pane donec aurora coelum inluminavit in atrio collocuti sumus.
This page was loaded Sep 5th 2008, 8:17 pm GMT.