Home
DEVS EX CRAPVLA
Prolegomena zu einem jeden künftigen Dilettantentum
March 25th, 2008 
07:40 pm - Privatim foris
Lutetia
Die Martis duas proscriptiones in ephemeridem posui, sed et utrasque celavi ; praeter memet nemo eas debeat videre. Rationes celandi ambobus differunt, neutrius autem ullum interest : nec pudibundae sunt nec ullo modo repudiosae, nec narratiunculis dedecoris continentur, nec aride quidem scritpae sunt, nihilominus malo sententias quasdam in sinu tenere. Alteram me celavisse confiteor propter superstitionem, alteram propter causam --hem infeliciter-- ineloquibilem.

Utrum eae legantur patiar an ad aeternum, de industria aut oblivionis causa, celaturae sint, nescio. Haud refert, nisi quod sententias de ephemeridum editione, in interrete praecipue sed et aeque nunc et historice in libris, in mente evocavit. Erant, et sunt, qui ephemeridas monimenta commentarios litteras suas edant, et ex eis nonnulli hunc finem petentes scriberent. Librum litterarum Mme de Sévigny iamiam Mel mihi donum dedit, qui primum (vel iterum) semen sententiarum prosevi. Quoniam diaria electronica sunt forma recentis huius instituti veteris, memet igitur rogo, cui scribam ? Volo videlicet locos legi, aliter nullos e papyro perscriberem. Aliquando me puto solum historiarum recordari, ut innumeros post annos memoria litteris ex oblivione eripiam. Aliquando volo declamare, etsi silere me oprtet. Hic patet cor, illic mens : celatis celandis palam vivo.

Atque, si quis quaeret, dico me posita mea celata Latine vel Graece scribere.
This page was loaded Sep 5th 2008, 8:17 pm GMT.