Home
DEVS EX CRAPVLA
Prolegomena zu einem jeden künftigen Dilettantentum
April 1st, 2008 
08:50 pm
Lutetia
In abnoctando occupatus eram ut non multa scriberem, et quid scriptum plerumque celarem. Plura erant bona quam mala, iucunda quam maesta (nisi eheu ῥ-ῃ misellae, de qua sollicitor), nihilominus in memet intuebar, varia ponderabam, tacite non solum austera sed etiam gaudia animadvertebam, de quibus me oportet silere, aut causa invidiae vel fortasse superstitionis quae pronuntiare haud audeo.

Quot res mentem percutebant animam ciebant, tot earum volebam meminisse ; parvulla sunt, quae autem glorior : eventa nullius aut ingentis momenti. Exscribere possim, etsi clam, sed edere nunc nequeo : saltem valde mei interest. Nolim memorias bellas nitidasque cum declamationibus simplicioribus maculare. Cum haec ita sint, me sentiabam plerumque laetum, fere minus solum.
This page was loaded Sep 5th 2008, 8:12 pm GMT.