XIII paginas in itinere exscripsi, nec omnia iam narravi. Picturas quoque CLX feci. Locos primos nunc in ephemeridem, picturas et reliquum narrationis postea ponam.Ferrovia nunc vehemur, iter Whitby facientes,
robot_mel,
silkyraven et ego. Ad locum Kings X per imbrem iterum ivimus, videlicet ut mihi nunc inceptio itineris e Londinio magni necesse videtur : bis Whitby, Verulamium, Florentiam, Pevensas madidi profecti sumus.
Difficiles in ferrovia scriptio ; spero me postea hoc legere posse ! Hem semper dum ferrovia vehor in animo multa habeo : velim hoc scribere, illud legere, tractatulum vel carmen laborare. Soleo tamen e finestra terram intueri dum fundi et oppida et silvae et ecclesiae antiquae et c. praetereunt, ac hodie praecipue quod campi in nebula pulchre eveanecunt.
Fuit semihora inter sententias. Nec crapula levissima compositionem adiuvat.
Usque ad Eboracum in sede prope nos, quod circum mensam sedebamus, convector atrox aderat, persona paene in comoedia quadam recenti : mercator limosus, iudaeus yarmulke gerens sed vulgari cum voce anglica, qui totum per iter telephono mobili utebatur, et saepius sodalem suum Sharky nomine vocaret et inquinate de mercatura (dixit quidem « killer deals » garrireret.
Legebat Mel, Ruth mecum interdum amoenitatem praetereuntem spectabat interdum colloquebatur. parvulas etsi magni momenti res excogitabam tacite, sententiae per animum flueret numquam eheu calamum attingentes. Si dimidiae earum partis memor sim, totam Whitbyensem hebdomadem scribere possim ; nisi saltem nimis iuniperum vinum temeta alia ineffabilia bibam : atque in ferrovia trans tesqua lagoenam Beaujolais probi epotavimus. Poculis egentis e collo haurire debebamus : quam urbanitatem !
Longe enim per silentii momenta amicitiam contemplabar, quam nuper crebro animadverto, videlicet causa eventorum vesanorum lachrymasque doloresque elicientum, sed et tum propter adventum brevissimum duarum amicarum e Seattle veterum.Vanessa nunc Cornubiam habitat, Crescentia iam Seattle et volavit ut inviseret. Vanessa, quia μετοικός, eadem ac fueram, adeo paupera est ut non hactenus nos invisere potuisset. Sed sperat mox in Brighton incolare et ibi laborare, ut nobiscum facilius Londinii commoretur. Nam ambae annos peregrinabant per mediam americam et terras alias, et vix eis epistulas misimus. Londinio attacto statim Crescentia tequilam protulit. In tabernam Big Red amicas Mel et Ruth duxerunt ubi illis obviam denique ivi. Tres anni lapsi erant, sed confestim nos revisos ardentem amplectabamur osculabamur garriebamus sicut iam here collocuti eramus. Scilicet nolo tres annos iterum inter commorationes earum evolare, sed maxime gaudeo amicitiam tam firmam quae statim renascitur, immo quam longinquitaa separationis non extinguit. Itaque noctem bibebamus, fumebamus, cibum indicum in atrio nostro imperavimus, carmina Turn Ons-orum in ordinatro canebamus, amicitias Seattlenses Londinienses immiscentes cordia animaeque omnino sese appropinquabant ut vincula nova ac vetera excuderemus foveremusque, nexus angelorum asotorum contexeremus. Hospes cognoscere -- amiciter scilicet -- nexus hominum pandit, domi confirmat peregre iuvat vitas iungit.
Hem vereor ne tener (tenerior ?) sim ne temeritas temperationem superet, ne tempestas animi temulenti temere calamum teneat. Plura autem de hoc cogitabam, sed sobrie sileam.