| Hodie die Saturni Maddie, Mel, Alice et ego ad abbatium ivimus. Primum necese per sepulchretum circa ecclesiam errabamus, dein inter ruinas. Quidam photographus me picturam rogavit cur nescio, quod cum bellis III eram. Quia tesserae reventum sinunt, collem descensimus ut in thermopolio pranderemus. Maddie nos reliquit nundinas invisum et cum sororibus ad abbatiam revenimus. In summa columna fracta sedimus ut carbone sorores aedificium lapsum delinearent. Mel Maddiem in sepulchreto ambulantem quoque de memoria scripsit. Mox Ruth advenit, et in columna morati sumus donec aeris frigus hortatum’st moveremur. Abbatiam circumambulavimus dein domum ut theam repperiremus.
Vesper erat et de lectis in atrio per finestram laros super portum volitantes longe spectabamus. Placidus est conspectus avium lentarum et oppidi amoeni, tranquillus et paulum somnifer. Tranquillus, pacatius enim erat hoc WGW : aberant plerumque dramata, etsi maesta est amica carissima, nec lacrimae nec rixae exardescebant. Spero haec verba non fascinum incitatura. Vereor ne agmina in agro tabernae nocturnae sese oppugnent. Utinam omnes in castris manent nec tormenta super muros iaculentur. Melius si pacem concilient, indutiasve saltem unius noctis consnetiant. Putam, inquit Mel, vitam avium beatam : laete in vento ludunt et omnia desuper vident. Ego nescio ; vereor ne futtilis sit : captare, edere, mori. Vere, omnis mundi creatura nobis speculum. De finibus sententiae semi-formes nuper me obsedunt. Notiones fugaces aegre teneo, nisi sermone ebria faterer ut aucultores misericordia columbarentur. Nam per frusta et fragmina intellectum appropinquo, et dimidiam partem in silentium cadere sino ; metuo ne haec ephemeris tacendo multa dissimulet. Quondam, quia admonitus, iuvenis ephemeridem habebam in qua cogitationes mihimet scriberem sed per notas et indicia privata : memoranda vix exscriberem, sententias veras praetermitterem. Nolo iterum metu et pudore victus gravia et studia celare, tamen confessiones quaedam non debent homini traderi : audiat nemo nisi Deus vel vorago edax.
Ad narrationem igitur repperiam etsi brevem. Programma Doctor Who de consilio Sontaranensi spectavimus et Ruth iterum cenam paravit. Dein ullo consilio carentes in oppidum progressi sumus. Ad Shambles ambulavimus, quae frequens erat ut singulum poculum biberemus ante discessum. Sed convivium praenuptiale, anglice hen party velut anthropologistae spectabamus cinaedus modo nautae (breviter) vestitus commentarios incommodos et risus elicuit. Erravimus in viis, non potuimus tabernam vel eventum bonum invenire. Itaque cum Ruth' & Robin et Sarah domum pedem retulimus ubi iuniperum vodka absinthum consolabantur.
Die Solis otiose agebamus. Grand Prix hispanicum in televisorio et focus electricus in atrio… hora nunc X diei nec e casa discessimus.
Sed tandem colle descenso ad portum ambulavimus, in quo caffeis adeptis cremaque gelida nancta navicula Bark Endeavour in mare navigavimus. Mare erat perplacidum, minimis cum undis, sed scopula longinqua in nebulis evanescebant. Orationem solitam habuit gubernator,sed uno cum additamento pertristi : prope ossa malae ceti, monumentum Captain Cook, subsellium novum in memoriam gothicae a percussoribus incultis occisae nuper consecratum ostendit.
Vespere ad Laughtons ut 80s night ultimam in hoc loco celebraremus. G&T ingens paravimus ad in agmina apud ianuam exspectantem : iuniperum recta in lagoenam tonicae plasticam fuderamus. Quoniam elegantes sumus. Musica erat iucunda et ridicula, ut solet, et pocula enumerare media nocte nequivimus. Postea domum.
Convivio posthac afuimus, sed hisorias flagitiosas audivimus. Multi de alveo lesbiadibus nudis pleno mira enarrebant. In ferrovia obviam caledonii cuidam ivimus, cuius in fronte « I need an adult » scriptum’st, et membra virilia in manubus similiter delineata sunt vomitionem et teabagging canebant comissatores, et telephono sermonem cum amicula sobria imprudentem. Convivium, inquiunt, in memoria semper vivent. Pro certo convivio gaudebant ; nos autem domi voluptatem sescenties dulciorem gustabamus. |