Home
DEVS EX CRAPVLA
Prolegomena zu einem jeden künftigen Dilettantentum
May 17th, 2008 
01:17 pm
Lutetia
Gaarderi librum Sophie’s World numquam legeram, etsi nonnulli me hortabantur ; die igitur Lunae e thecis Ruthae denique traxi ut inciperem. Me maxime placet, verumtamen non multa docet. Nihilominus argumentum amo. Per lectionem « O utinam, mihi aio, liber mea in pueritia scriptus essst ! » Is enim est quem volebam puer.

Sed puto, si liber tum extitisset, numquam me hunc invenire potuisse. Nam semper libris circumdatus vivebam, semperque eram φιλοβιβλίον. Aetatem autem iuventutis respicio ac horresco : quoniam credebam me litteras odisse. Perpetuo libros legebam, sed et perpetuo nequissimos. Quot fabulas insulsas, narrationes inelegantos, florilegia inepta patiebar ! Nec schola nec familia nec amici meliora ostendebant. Itaque – cuius re me maxime pudet – non pro pulchritudine nec notionibus legebam, sed argumentis ; hoc saltem non semel confessus sum. Non funditus verum dixi : philosophiam sitiebam sed libri classici (inter alios) quos cognoscerem sententiis me valde displicebant. Emersonum odi, Dickensum abominor, Steinbeckum detestor… sed enumerare nolo.

Thecas in atrio meas nunc intueor : perpauculos libros abs iuventute mea tenent. Tamen pondus codicum vix sustinent.
This page was loaded Sep 5th 2008, 8:13 pm GMT.