| Die Saturni maturius experrectus sum. proxima nocte paulum in Big Red multum in atrio nostro biberamus et Ruth nobis amicam Korin e collegio suam commendaverat, cuius narrationes multas audiebamus. Bonum est nomen cum specie iungere. Quam ob rem non possim longe sive satis die Saturni Solisque, nescio. In amplexu Mellis librum Sophie’s World legebam donec illa quoque nuntiavit se non dormire. Itaque caffeum coxi, quo Rutham evocavi. Mane interreti et studiis egimus.
Liana post meridiem advenit latinis cum libris ut eam adiuvarem ad exercitationes wheelockenses corrigendum. Quibus confectis Albumasaris librum Introductorii maioris ad scientiam iudiciorum astrorum animadvertimus ut latinum Iohannis Hispalensis ad arabicum pristinum conferremus. Quam gaudium erat ! porro gaudeo plures locos comparandos manere.
Sharon nobiscum cenavit et programma Doctor Who in quo obviam Agathae Christie iit spectavimus. Postea Ben nobiscum se iunxit post discessum puellarum. Ad Invocationem apud Minories ivimus ut diem natalis Ruthae celebraremus. Itinere insolito in tabernam profecti sumus, et per vias architectura ingenti ac inusitata circumdatas prope Tower Hill ambulavimus, quas in mente pro cosilio photographicae nocturnae nostro notavimus.
Multi tabernae aderant nocte frequentati amici. Inter amicos in sedilibus magnam circum mensam plerumque manebamus nisi sigaretae ut sirenae nos foras invocaverunt. Νύμφαι δὲ αἱ ἐν καπηλείῳ ἔπειθον ὑμῖν ἐντὸς μάνειν. Bella φ-, pillulis animosa, mulcenda erat, itaque intente illam curabamus, quod ministerium basiis et pulchritudine sua remunerabatur. Neque iii nosmet praetermisimus. Quibis factis iste ridebat, hic oculos avertebat, illa iam innocenter ignorabat. Hora nona domum effugimus tunc statim in cubitum properavimus.
Die solis fuit ultimam spectaculum D.U.S.T.ense. Hora diei xi in Big Red cum Yana et parentibus eius convenimus ; solum tres abhinc horas e lectulo serpseramus. Ibi multa prandimus, et sucum propter vitamina et vinum propter morem bibimus. Tandem advenerunt Fran et CJ, aeque fatigati sed alia causa, et taxi ad tabernam nocturnam Underworld vecti sumus. Optime, quam enim optime, DUST cecinit. Tamen narrationes duae praeter musicam validius me percussit.
Subuculum dustensem cum dicto cover me in cognac, love and cocaine volebat Mel, et praecipue sine manicis ut compuncta in bracchiis ostenderet, sed nulla manebat. Emptrix feliciter erat Elle, amica nostra quae, etsi in toto grandior, est Melli similis magnitudini pectoris. Itaque subuculam suam exuit, Melli vendidit. Pro certo hoc fuit £5 condignum. Deinde gregem spectavimus qui ut supra dixi quam sollerter cantavit. At postremum ante carmen sollicitum nuntiavit Mikey : citharistria nostra, inquit, est in scaena, et menses sex gravida ! |