Die Saturni iterum studiis nosmet vovimus. Exemplar
Intorductorii libri Albumasaris Latine redditum ab Hermanno Carinthiae ad arabicum comparandum cum Liana legebam, Ruth tractatulum oeconomicum laborabat dum Mel in macella serica theas et cuppedia cum Fran & CJ petebat. Vespere Liana nobis coxit. Post illius discessum iuniperum nobis paravimus. Nam hac nocte aeroplano Jason et anita advenerunt, et subvia ex aeroportu Heathrow ad diaetam nostram vehi debuerunt. Itaque expectantes in atrio iacentes in pulvino ingenti osculis horas II egimus. denique Holloway Road attacti sunt ; discessi ut eos domum ducerem. Fatigatis viatoribus summum hospitium dedimus, temeta varia et cibum liberaliter protuli. Multa nocte garriebamus donec marcescebant. Eos igitur in thalamum nostrum dimisimus, ut cum Ruth pernoctaremus. Inscienter Anita gratias effuse dedit, dimidiam enim proximi diei partem gratias interdum reddebat ; statim Jason intellexerat : plus ça change ait.
Die Solis eos ad Camden duxi dum Mel et Ruth grand prix spectabant. Per macellas cum amica Anitae Heidi erravimus, ego in partes Ductoris agebam, quia urbi consuetus. Illae perpulchrae postea nos invenerunt et omnes in taberna Quinn's cerevisias repperimus, et Jason alter nobiscum se iunxit. Tandem domum, et post cenam a Ruth peritie paratam ad Electric Ballroom. In taberna nocturna aderant multi, quibus amicos veteres commendabamus. Vix sermo ulla super musicam audiebatur, et omnes temetis &c volabant ; conabamur igitur. Sed et longe cum Jasone de gravibus et collocutus sum.
Eventa iterum enarro nuda. Nam XVI annos Jason Mel ego amici sunt tot memorias quot historias habemus : loquimur paene per linguam secretam ac propriam. Ne minimam quidem colloquiorum partem exscribere possum, nec credo omnia foris dictura debere. Tres annos Jasonem non vidimus, tres dies solos nobiscum commoratus't. Hodie abierunt ut maererem. Ossa narrationis nunc aedificem dum postea carnem congeram.
Die Lunae fuit clades : amiculus nostrarum deliciarum illam dimisit ut contristaretur. Sed fortiter superabit. Callida est et mirifica, et amici illam amant diligantque permulti. Hospites crapulosos in Big Red duximus ut pranderemus. Vespere ad Quinn's revenimus, ut Anita veteres amicos suos inviseret. Die Mercurii convenimus in Ye Olde Cheshire Cheese cum Jason et Fran convenimus, hodie discesserunt.
Historiae reliquium et cor fere cras explicare incipiam. Nunc calamum depositurus quiescam.
( PICTURAE )