Home
DEVS EX CRAPVLA
Prolegomena zu einem jeden künftigen Dilettantentum
June 11th, 2008 
08:58 pm - de veritate
Lutetia
Quid est veritas ? Haec verba amici Valeriani matutina mihi obviam ierunt, vel deprehenserunt. Nonne quondam amici mei hanc quaestionem eandem tractaverunt ? Nihil enim decrevimus, nisi essemus relativistae. Sed quaestionem me percussit, tamquam talia arcana semper me commoverent, ut iterum calamus sua sponte responsum exscribere inciperet. Hoc reddam :

Quid est veritas ? Sunt qui putant veritatem esse mundum sive mundi partem  : veritas est, inquiunt, quid est. Verum est quod est in mundo. Tautologiam paene dicunt, quae nihil vere significat.

Alii sunt qui putant veritatem esse diem apricum, odorem crustulorum aviae, risum infantis. Arce istos ! stolidissimi sunt, aut aliquid vendere conantur.

Sunt etiam all qui dicunt veritatem in vino esse. At hi sunt lepidi, infeliciter autem exponere nequeunt, quod in atrio meo edormiunt.

Multi sunt qui putant Deum esse veritatem. Verba Iesu ipsius proferunt ; hoc cognosco propter vecordem qui in via apud collegium tabellam his verbis inscriptam verberare solebant : Ego, inquit Iesus, sum via et veritas et vita. Sed non possumus Deo veritatem adaequare. Quoniam Iesus dixit se esse et viam et veritatem et vitam : veritas igitur est modo pars Dei. Aut pars partis Dei, secundum hanc vel illam haeresin.

Nam dictum Iesu est pulchrum, aio, sed nihil explicit. Attamen hi putant Deum veritatem. Quam ob rem ? rogemus. Quicquid verum est, non est falsum. Ac falsum putamus malum. Sic veritas est bona. Similiter Deus non est Diabolus, ille est bonus. Sic Deus, summum bonum, est veritas.

Porro Deus et veritas sunt res ingentes, mysteriis plenae, ineffabiles. Quod non funditus intellegitur fit nobis opus deorum, vel Deus ipse. At submarina navis nuclearis quoque est ingens, mysteriosa, et pro certo non funditus eam intellego, sed eam non puto veritatem. Nec deam. Dubitamus quidem, ne rem concretam Deum pronuntiare. Mysteria nostra debent abstracta videri. Sescenti exempla in philosophia naturali invenire possumus ; sagittam temporis e.g. non nuncupo veritatem, etsi mysterium inexplicabile videtur.

Iudex scit veritatem implicatam, contortam saepe, saepius caecam : difficile intellectu. Definit autem veritatem, ut sit gestis et factis composita. haec enim sunt mundi partes, sed veritas, ut plerumque verbum intellegerem, debet esse universalis. Ita non ad partem hanc vel illam, sed plane omnes ad partes pertinet. Ne hoc quidem ad Deum adducit. Qui veritati Deum adaequant propter intellectus egestatem, isti aio ignaviter ratiocinantur.

Quisque e nobis credit se scire quid veritatem, donec definire vel excogitare incipit. Ac non solum Quid esse ? sed etiam Num esse ? quaerere nos oportet. Atque, si veritas est, cuius sit ? et possumusne scire ?
This page was loaded Sep 5th 2008, 8:06 pm GMT.