Home
DEVS EX CRAPVLA
Prolegomena zu einem jeden künftigen Dilettantentum
June 14th, 2008 
02:49 pm - de linguis classicis
Lutetia
Linguam latinam maxime amo, tamen graecam valde diligo, quae me interdum vere delectat. Dum thesauro verborum Abrégé du dictionnaire grec-français Anatolei Bailly utebar ut verba nonnulla discerem ampliterque intellegerem, multitudo verborum mirificorum (iterum) me percussit. Haud dubito graeci antiqui propter linguae divitias poesi praestitisse philosophiae praecessisse. Dilegentius graecitati me oportet studere.

Attamen lingua latina est princeps mihi amor : sonat melite in auribus, animam agitat, cor tenet. Est pulchritudo in versubus graecis, in sermonibus, in orationibus, sed hi latine scripti me quam fortiter illecebrarent. Sed, videlicet, numquam puellam pulchram locum graecum recitare audivi.
03:42 pm - mauvaise foi
Lutetia
Nam quod nuper philosophiae caritatis incommoditatem patiebar, iterum constitui lectionem L’être et le néant Sartrei incipere, quem librum bis legere conatus sum nec CCCl paginas umquam transgressus sum. Medio libro attacto orationem exsiccatam adeo moleste fero ut deponerem. Verumtamen La nausée sexies perlegi, et fabulas, Les mouches praecipue, semper amo ac diligo. Sed, ut olim ennarravi, tractatuum Sartrei philosophicorum me infeliciter taedet, etsi velim doctrinam eius cognoscere. Propter sermonis taedium quidem Pierrem cafeo abiisse puto.

Iste autem liber mihi sententias permultas excitat. Dum lego, hic locus ille disputatio me sescentes argumentorum aliorum commonefacit, ut chartam in libro teneam in qua commentarios, immo digressiones, exscriberem.

Confiteor me vereri ne lectionem perficiam  nolo potestatem consumere.
This page was loaded Sep 5th 2008, 8:14 pm GMT.