| Carmen Close to Home Concrete Blondense cras vespertino in itinere auscultavi. Domum tum vehebar, sed vix refert : casu scilicet accidit. Totam diem noctem cunctum in mente versus volitabant melos canebatur vox cantatricis dulcis consonabat. Perpulchrum est, feliciter, alioquin me furiet. Nec salutiferum est, quia nimis cogitationes Domum, sive ad Lares, pellit.
Cum iter conficio, i.e. iter verum, alia ex urbe vel terra, numquam domum attingere volo. Nolo iter finiturum, nolo ferroviam in locum venturam, nolo autoraedam apud insulam constituram. Sarcinas denique in atrio inanire fastidio. Etsi via defessus sorididatus famelicus, iam iter cupido ; in caupona conquiescamus vel in deverticulum caffeum foedum bibamus ut exsurgamus, ne iter umquam finiat.
Numquam Lares habere me sensi. Hic habito, illic incolo, alicubi cubiculum debet esse. Sententia domestica mihi semper abest. Raro demigrans respicio. Nunc splendida in urbe incolo, tot amicos ibi habeo quot urbem amant ; numquam, aiunt, ex urbe discedere volumus : hic Lares nostri. Attamen haud ego. Porro autem hic amicos multos ac caros, uxorem pulchram, amasiam miram habeo. Eos relinquere recuso, etsi propterea radices non ago. Quid boni locus ? homines caros animadverto.
His dictis, spero me senem Lutetiae moriturum. |