| C. Punkus Maximus Geta ( @ 2008-04-11 09:19:00 |
speculum
Amica olim tribus verbis me descripsit, significationem horum ignoro. Quae verba ? non refert ; hoc generatim tractem. Quorsum locum scripseret item nescio ; iterum legere me oportet. Puto illam me foris ladavisse ; simul puto eam sese deceptam esse. Illam explicationem fortasse rogabo, melius fortasse obliviscar. Opiniones aliorum confiteor me nonnumquam sollicitare -- hae nihil, illae omnia significant. Sed nemo funditus intellegit, nec potest. Homo quisque est mysterium, modo conamur nosmet aliquando ostendere. Conquerimur solitudinem inevitabilem -- soli autem vivimus. Poscam illius rationem aut desinam : intellegere profundum dubito.
Nam quondam dixi me opiniones aliorum haudquaquam curare ; vere enim hoc dixi, sed et non admodum fessus sum. Quoniam rumoresque opinionesque sunt hominis speculum singularissimum, quod veritates celatas detegit, notiones mutat, inscite laudatve castigatve : laudibus immeritis aut vitiosis (aut enim vitiorum) exprobant eadem ac opprobrium invidiosum aut ineptum animum fovet. Sic turba inermis valet.
Opiniones amicorum immo familiarum verorum qui amore saeviter reprehendunt qui caritate dulciter nutant, si libenter ac sincere datae et considerate acceptae omnibus praevalent. Nisi fallentur. Nisi decipiuntur. Quod tu, mi amice, quoque speculum es. In facie tua lego desideria mea, meam spem et sortem cerno. Dic mihi veritatem tuam propriam ; veritati meae discrepat. Volo sententias tibi audire cognoscere tenere. Possumne ? si dicis ausculto, sed nescio, nescire possum, temet intellegere. Certitudo a mundo abest.