C. Punkus Maximus Geta ([info]beluosus) wrote,
@ 2008-05-15 08:43:00
Previous Entry  Add to memories!  Tell a Friend!  Next Entry
aliquantulum philosophiae
ἠθικόν

Quid licet narrare ? Multa ac varia nuper accidunt quae silens praetermitto. De bonis isdem ac malis taceo, res nullius momenti et innocentes divulgare evito quae subtiliter celanda tangant. Cur tamen celanda ? quippe non pudent, haud nocent, nec ullum quidem taedet. Sed tempus et mores celare decernunt, in reti praecipue. Rumor volat, nec vestigia relinquit, sed scripta et photographica manent, nonnumquam facilius inviteque disseminantur. Non solum nunc leges, sed etiam ludus ipse mutatus't, et quidam volunt sententiis suis omnia regere plures quam auctoritatem habent. Nominibus mutatis exemplum e vita et ephemeridibus dabo :

Alexandros duas amasias, Baucidem et Galateam, habet. Baucis, quod ei prima, non vult Galateam, ei secundam, sua in ephemeride simulacro Galateae cum Alexandro ostendente uti. Non iure rogat, immo per Alexandrum nuntium mittit, sed Galatea pacem petitum desinere adsentit. Sed paulum quoque irascitur, ita vult Galatea simulacro Diotimae, amasiae suae, secum uti  non debet ne Alexandro (et Baucide, tamen eam non attinet) displiceat. Eum amat itaque se retinet, eamque placat ne bellum exardescat. Praeterea Galatea cum Diotima et Hectori multa agit, sed de cottidianis etiam foris silet ne invidiam eliciat, ne ullus quoquo modo indignetur. Porro Zenobia, amica eorum, turbae obtemperans picturas trium celat ne alios cieant.

Quousque de propriis scribere licet cum aliis intersint, praecipue cum res recte hos alios non attineant ? Cuius vita ?


(Post a new comment)

Aliquid nullius momenti scribe
(Anonymous)
2008-05-15 12:15 pm UTC (link)
Da nobis nugam lepidam quae celanda fuisset nisi rogarem. Philosophia enim somniculosa mea non interest.

(Reply to this)(Thread)

Re: Aliquid nullius momenti scribe
[info]beluosus
2008-05-16 07:28 am UTC (link)
Da mihi veniam : nil scribo quin res vel animum vel animam percuteret. Atque nugas non narro nisi inlepidissimas.

(Reply to this)(Parent)


Create an Account
Forgot your login?
Login w/ OpenID
English • Español • Deutsch • Русский…