C. Punkus Maximus Geta ([info]beluosus) wrote,
@ 2008-05-17 13:17:00
Previous Entry  Add to memories!  Tell a Friend!  Next Entry
Gaarderi librum Sophie’s World numquam legeram, etsi nonnulli me hortabantur ; die igitur Lunae e thecis Ruthae denique traxi ut inciperem. Me maxime placet, verumtamen non multa docet. Nihilominus argumentum amo. Per lectionem « O utinam, mihi aio, liber mea in pueritia scriptus essst ! » Is enim est quem volebam puer.

Sed puto, si liber tum extitisset, numquam me hunc invenire potuisse. Nam semper libris circumdatus vivebam, semperque eram φιλοβιβλίον. Aetatem autem iuventutis respicio ac horresco : quoniam credebam me litteras odisse. Perpetuo libros legebam, sed et perpetuo nequissimos. Quot fabulas insulsas, narrationes inelegantos, florilegia inepta patiebar ! Nec schola nec familia nec amici meliora ostendebant. Itaque – cuius re me maxime pudet – non pro pulchritudine nec notionibus legebam, sed argumentis ; hoc saltem non semel confessus sum. Non funditus verum dixi : philosophiam sitiebam sed libri classici (inter alios) quos cognoscerem sententiis me valde displicebant. Emersonum odi, Dickensum abominor, Steinbeckum detestor… sed enumerare nolo.

Thecas in atrio meas nunc intueor : perpauculos libros abs iuventute mea tenent. Tamen pondus codicum vix sustinent.


(Post a new comment)


[info]burkean
2008-05-17 02:11 pm UTC (link)
I'm pleased you like it! I've given that book to friends not a few times.

(Reply to this)(Thread)


[info]beluosus
2008-05-21 06:09 pm UTC (link)
I will be recommending it to any who will listen.

(Reply to this)(Parent)

(Reply from suspended user)

(Anonymous)
2008-05-20 12:59 pm UTC (link)
Gratias tibi ago quod Mundum Sophiae commendasti. Difficillimum enim est, ut dixisti, optimos libros invenire. Si hunc libellum inveniam profecto emam.

Numquid juvat picturam thecarum tuarum vix pondus codicum sustinentium ponere in hac pagina?

(Reply to this)(Thread)


[info]beluosus
2008-05-21 06:08 pm UTC (link)
Gaudeo te librum petiturum ; valde legendus est.

Nunc, nempe quod linguas multas legere didici, et porro quod magna in urbe habito, est facilius libros bonos invenire. Atque amicos litteratos habeo.

Si tempus vacet, photographum thecarum faciam.

(Reply to this)(Parent)


Create an Account
Forgot your login?
Login w/ OpenID
English • Español • Deutsch • Русский…