C. Punkus Maximus Geta ([info]beluosus) wrote,
@ 2008-06-29 11:13:00
Previous Entry  Add to memories!  Tell a Friend!  Next Entry
Spe destituti incursionem in Camden reliquimus. Personas nobis emi, quas cum pigmento et clavis ad saltationem ornabo.

Vespere nobiscum [info]indigo_violet et [info]bootpunk ad Putney iter fecimus ut diem [info]webcowgirlae natalis celebraremus. Convivium erat parvum, solum aderant hi supra et [info]shadowdaddy, ut familiariter de omnibus (amicis et eorum vitiis, stupris, Berolino, titulo pelliculae eroticae velut exemplar declinationum germanicorum (Frau Doktor mit den dicken Titten), &c.) garriebamus dum sescenti pocula liquorum variorum hauriebamus. Propter ecclesiam illam apud Tamesen in Putney, in mente carmen pelliculae The Omen etiam audio.

Postea ad Vagabonds. Mihi in animo fuerat (iterum) saltare. Sed cum [info]sahra_patroness et Nadia in colloquio de historia intellectuali et academicis noctem degi. Atque per digressionem mihi dixerunt larves in bibliotheca Senate House incolare ; quo nuntiato statim consilium feci, ut inibi metaphysicis vel scriptis Aegypti antiquae studeam. Nihil insoliti vere expectabo, verumtamen pulchro in loco legere gaudeo.

Eheu [info]silkyraven in conventiculo Blackpooli aberat, cuius absentiam omnes, Mel et ego praecipue, deplorabamus.



Create an Account
Forgot your login?
Login w/ OpenID
English • Español • Deutsch • Русский…