Amica nuper gothica, Catherine nomine, in officina colegii iuxta meam laborare coepit. Hodie meam ad mensam iit ut inviseret. Tibi irascor, inquit per iocum, quod tu me outavisti -- postremo labore duos menses alii me gothicam ignoraverunt, sed hic, quippe sumus sodales, duos solum dies celatam mansi.
Multi quidem in labore non confitemur nos gothicos esse, ut rogationes stultas opinionesque praeiudicatas evitaremus. Si quis vel casu vel de industria aliis nos gothos esse explicat, verbum e sermone cinaedorum mutuantes, dicimus nos outed esse.
Videlicet in collegio artium laboramus ; ita gothis adsueverunt.
Narratiunculum quoque habuit Catherine, cui risi. Novistine, ei inquit aliquis in officina sua, Beluosum ? Et eum, ait, et eius uxorem novi. Uxoremne dicis ? inquit, credidi eum cinaedum esse ! Fortasse infractum, inquit Catherine, gaydar habes.
Multi me iuvenem saepe cinaedum esse opinati sunt. Narratio amicae fecit ut iterum iuvenem fieri sentirem.