C. Punkus Maximus Geta (beluosus) wrote,
Mater Mellis infeliciter nobiscum die Saturni demorata'st. Bene, confiteor, se gessit, attamen haud minime grata fuit ista familiae necessitas. Omnia enim despectat, ut difficiliter incommodeque cum ea tempus degamus.

Apud Bibliothecam Britannicam exhibitio de aetate georgiana (ab MMCDLXVII ad MMDLXXXIII a.u.c.) in Britannia agitur. Haec, ut speravimus, ei controversiam non provocavit. Solum de vestimentis luxuque balbutiabat ignorantiam paene iactans. Hoc dicto, exhibitione ipsa valde fructi sumus. Scilicet ego, sed et Mel quoque de saeclo non multum cognovit, itaque multum didicimus. Tot thesauri aderant, e quibus exemplar nuntii in actis diurnis de naumachia trafalgarensi, enchiridion de scortis Londinii, et tabula Vrbis vetus nos maxime delectabant.
  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

  • 2 comments