C. Punkus Maximus Geta (beluosus) wrote,
Principes nobis nuper omnes in officina convocaverunt ut die Veneris fatali istum « Staff Away Day » pateremur. Veritatem ferme egredior, sed haud multum. Orator multas stultitias persolvebat (aliud faciunt viri, aliud feminae). Atque exedra erat Cocyto ipso frigidior.

Attamen non omnia terribilia : exedra stabat in mediis hortis zoologicis ! Meridie igitur manus nostrum parvae explorare potuerunt. Erat, ut ponent, certamen ; qui rogationibus de animalibus responsiones optime redderent praemium afferrent. Duobus cum comitibus -- Parminder ex administratione pecuniaria, Rachel ex administratione hominum -- scientiam petivi. Inscriptiones in tabulis prope habitationes nobis multum patefaciebant, sed Parminder mysteria elucidare conatus est cum auxilio zoologistarum voluntariorumque, neque feliciter. Multa ignorabant, sed in aula papilionum voluntaria, anilla quaedam, conata'st telephonice rogare ducem ; bis per accidens rei publicae Dept. of Work & Pensions rogavit, et Quid, inquit, animal apud Hortos Zoologicos est rarissimum ?

Praemii, lagoenae vini campanici, me non retulit. Animalia videre opus fuit. Upupim casu praeterii ; non potui sodalibus explicare quamobrem haec avis me tantoper delectaret (sc. utilissima est nigromaciae medioaevali). Vespertillones visitavimus, et leones leaenasque somniculosae, et tigrides vesci exspectantes. In fine -- atque ex omnibus nullum magis volui visere -- camelopardis obviam iimus. Conspectus harum bestiarum quam gracilium semper mihi cor delenit, animamque refovet.
  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

  • 2 comments