C. Punkus Maximus Geta (beluosus) wrote,
Gallica cum amica feriis Sericorum novi anni apud museum V&A die Saturni (abhinc hebdomades) adfuimus. Olim linguae sericae studuit, ut Mel et ea maxime eventis fruebantur. Acroasem de imagines feminarum in pictura per saecla audiimus, greges nonnullos musicorum auscultavimus, hortulum lapidum in aula exploravimus, calligraphian et picturam spectavimus, sermonem de exhibitione picturarum (quam inviseramus) adfuimus.

Cum primum hunc locum exscribere coepissem, primam sententiam volui amicae nomine incipere, ut (dactylographice) ita scripsi : Aude. Hem, aliter sonat, sed in scrinio non visum'st nomen esse, immo iussum -- aude ! Utrum audeat Aude annon nescio.
  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

  • 1 comment