C. Punkus Maximus Geta (beluosus) wrote,
Quod hiems frigore urbem cepit, nil volo nisi romanticismum germanicum legere. Mane cum caffea libris carminum fruebar, alias ingentem codicem operum illius poetae Fouqué semper in sarcina gero ut fabulam oratione soluta scriptam Der Zauberring legerem. Animum nuper equitibus veneficisque , larvis et versipellibus, nymphis ac numinibus, νεκυομαντείᾳ τε καὶ θαυματουργείᾳ plenum habeo ; immo magis quam solitum.

Tinam iterum apud nos invitavimus ut una cenaremus peliculamque spectaremus. Nobis quam longe garrientibus tempus autem ecfugit. Itaque in loco peliculae programma televsorium spectare debuimus. Primum e serie Cranford ita eligimus. Ignosce mihi, inquit amica spectans, non possum quim fleam. Videlicet omnes similiter programmati flebili moti sumus.

Die Saturni ferrovia Welwynd Garden City vecti sumus natalicia Lorena celebranda. Multi adfuerunt. Tranquillum convivium, quo omnes (feliciter) bene se gesserunt, nemo (quam feliciter) rixatus est. Periculum enim fuit non parvum.

Die Solis in Vrbis centrum iimus libros petitum. Magnum in fine mensis Martii iter ad fines Sericorum faciemus ; Roma namque invisa debemus obsessionem uxoris sequi. Librum de urbe Beijing ductorium et libellum de lingua serica invenire opus fuit. Mel sermonem scit, ego sum plane barbarus. Hem, non funditus ; atque codicem Vesparum Aristophanis emi ut ante fabulam graece acturam apud King's legerem (editionem scilicet loebensem, ut Mel quoque legeret -- aliquando ipsa est barbara). Thesauros casu alios nancti sumus : librum de veneficis europae prae-historicae (anglice shamans) et librum de Arimaspea Aristei Proconnesi omnibus cum fragmentis et locis cum latinis apud Aulum Gellium Pliniumque Maiorem ad carmen et gentes attinentibus. Spoliis raptis vespere in thermopolio frigida membra refovimus. Optimus erat dies hiemalis, librariarum explorationi peridoneus. Quam optime maerorem ab animo pepulit. Porro Mel quam optime me curabam ne maeror iste me superaret. Stimulo nuper mihi scripturam benigne concitat. Etsi nihil ullius momenti componebam, saltem stylus non alget, nec illa sinit ut neglegem ; quippe neglegentia inimica mihi terribilissima.
  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

  • 2 comments