C. Punkus Maximus Geta (beluosus) wrote,
C. Punkus Maximus Geta
beluosus

de casu Britanniae

Suffragio damnoso nuntiato, in isto Libro Facierum, per iocum (immo vero, semi-iocum) scripsi :

     Debeone nunc mihimet fasciam flavam emere, an res publica mihi dabit ?

Primum scilicet uxor responsum « placet » posuit. Secundum « placet » positum'st ab amica mahometana. Haec mihi Britannia, quo nulla differentia in gentibus, in religionibus, in sexualitate amicitiae nocet.

Quid accidit, O Britannia, ut natio odii odiosorumque fieres ?


* * *


Omnes mihi amici -- punki, gothi, cinaedi, &c ut sumus -- nunc sperant novam ministram primariam futuram esse istam, quae dignitatem et iurem humanum abolere velit. Quoniam altera candidata enim pessima...
  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

  • 0 comments