C. Punkus Maximus Geta (beluosus) wrote,
C. Punkus Maximus Geta
beluosus

Die Lunae, ut ferias mensis Augusti mensarias celebraremus, in via Holloway Emma & amicullus eius Merlyn nobiscum convenerunt. Horis per interrete inquisitis, in taberna Big Red consenseramus cenare -- at frustra. Clausam invenimus tabernam, ut ad Coronet (tabernam wetherspoonensem immanem) adiremus. Aedificium fuit olim (ex aetate 1940s) theatrum cinematographicum ; conquesti sumus magnas sodalitates solas (videlicet neque negotiatores soluti) tales locos gubernare. Genium loci semper hebetant. Feliciter qualicumque in loco possimus amicitia vera frueri.
  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

  • 0 comments