C. Punkus Maximus Geta (beluosus) wrote,
C. Punkus Maximus Geta
beluosus

Heri (cum hoc scripsi, nunc post hebdomades) aegrotabam. Tam patiebar, tam invalidus videbar, ut patrona me domum amitteret. Itaque obdormivi, ad vires confirmandas, ne consilium noctis seponere deberem.

Pelicula Velvet Goldmine apud Prince Charles una nocte sola agebatur, et fautoribus theatri tesserae un libra stabant. Est un e gratissimis nostrum peliculis ; spectanda igitur magno in scrinio est. Libby quoque maxime peliculam amat. Ex Oxonia post laborem ferrovia vecta'st ut nobiscum spectaret. Apud nos doemorata'st ne quarta vigilia domum reveniret.

Etsi valde gavisus sum, erat tristicula spectatu, quod tot noctes decadentiae amissas commonefecit. Quondam noctibus scintillantibus vitam degimus. Tam hac pellicula quam libro À rebours res gestas tinximus sive maculavimus. Quo adierint ? quo fuguerint ? nescio. Inerat -- infuit -- vitae magia bella et potestate invicta, qua nos mystes in tabernis nocturnis ut templis et in thalamis ut adytis veneficiis et cantionibus inimicam repellebamus auroram.

Cum haec ita sint... structura peliculae ipsa me semper delectat, quoniam est mysteria (sensu recenti) et progreditur sicut quaestio larvae. Immo vero Arturus Stuart diurnalista larvas praeteriti sui indagat, dum homicidium fallax et abitum ab oculis populi verum illius cantoris Maxwell Demon sciscitur. In fine veritatem recipit.

Primum igitur Londinii hac nocte magno in scrinio peliculam spectavi. Et denique scaenam primis cum titulis intellexi, illam scaenam carmine Briane Eno Needle In The Camel's Eye agitatam, in qua puelli pueraeque, scintillantes glam fautores, per vias et angiportus Vrbis centri ad spectaculum currunt. Olim credidi hanc scaenam simpliciter gaudium concitationem studium iuventutum exprimere. Nunc veritatem immanem cognovi : ferroviis iterum obstatis debent currere (a vicinia Bank ad Hammersmith !) ne serius advenirent. Hem, iocor. Sed londiniensissima est ratio.

Videas quoque :

  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

  • 0 comments