C. Punkus Maximus Geta (beluosus) wrote,
C. Punkus Maximus Geta
beluosus

Medicus mihi medicamen vetus, Amytriptaline nomine, dedit, ut dolores nervorum levaret. Hunc usum ignoravi ; psychiater (vel psychiatra -- amborum habui multos) mihi ephebo istud medicamentum ut remedium abiectionis animi praescripserat. Non memini quid tum mihi fecisset, attamen pro certo maestitiam non fugavit. Nunc autem non potui cogitare, nec ullum animadvertere, nec ullum paene sentire, nisi anxietatem et iram. Iamiam venenum seposui. Doleam, dum cogitem.
  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

  • 2 comments