cupide plagosa libidinosa
turba bacchatast, ubi verber acre
summa voluptas.
Sed remote sedimus et quiete
atque sincere familiaritatis
vim enim tractavimus, nos, Asotus
et Dominatrix.
Haec carmen est narratio vera. Multos abhinc annos sic accidit et iam ab illa nocte putabam id poetice scribi debere. Vix autem poeta sum, igitur diu non canatus eram. Sed noctem insolito cum colloquio numquam oblitus sum. Dissimulatio colloquii casti in loco dissoluto mihi semper placebat et sensum poeticum incitabat. Atque carmen componere est utile ad melius rem metricam discendum.
Anonymous
February 27 2004, 18:04:56 UTC 8 years ago
tibi gratulari, amice
Tibi gratulari volebam, post aliquot dies, nam paginam tuam saepe legi. Multo mihi placet. Nescio num commentarium hoc usque ad te tandem perveniat, nam nescio rationes "livejournal", eoque uti. Carmen tuum mihi mysteriosum videtur, ob quam rem etiam placet. Spero me aliquando tecum colloqui posse. Cur locus tuus interretialis Hispanice scriptus est? Hispanus tumet es? [Ego sum, et Bogotae, in Columbia, habito].Vale optime, Punke Maxime!
Hispanus
March 4 2004, 21:08:09 UTC 8 years ago
Re: tibi gratulari, amice
Salve Hispane!Multos dies litteras electronicas et Livejournal non legebam, ut commentarium tuum non viderim. Gaudeo carmen tibi placere. Mysteriosum id esse dicis? Quemadmodum est, quaeso.
Non sum Hispanus; sum Americanus et Seattle habito. Nescio quem locum tu dicis Hispanice scribi. Infeliciter Hispanice neque legere neque loqui non possum.
Bene vale, amice.
March 7 2004, 06:46:02 UTC 8 years ago
March 8 2004, 13:59:03 UTC 8 years ago
June 20 2004, 21:15:37 UTC 7 years ago
June 23 2004, 09:55:14 UTC 7 years ago
Atque certe, recte nomen meum aphabetizavisti.