December 19th, 2016

Lutetia

(no subject)

Mane die Solis ut solemus caffea cocta singuli interrete spectabamus. Propter frigorem in atrio matutinum Mel in lectulo cum fele sedebat.

—Quid legis, mihi inquit.

—Nihil magni momenti, aio.

—Num Facebook spectavisti ?

Vere hunc situm perraro lego. Mel nonnumquam mihi posita inibi vel iucunda vel ridicula vel picturas felum amicorum ostendit. Attamen nuntium tum teribilissimum conspexit.

—Kelly scribit Alanum here mortem sibi conscivisse.