C. Punkus Maximus Geta (beluosus) wrote,
C. Punkus Maximus Geta
beluosus

Verba me eludebant. Tacite vitam dilabi spectabam, carens et viribus et voluntate ad commentarios exscribendum. Studium paene abiit ut vix memoriam eventorum curarem. Omne gaudium cineres sapit ut nugas non petam nisi magna cum difficultate.

Sordidatus fiebam anachoretes, taeter et maculosus, cui oportet ab oculis populi celari. Omni sodalitate igitur abhorrebam -- et electronica. Tantum erat discidium, tanta alienatio, ut non ephemerides amicorum auderem legere. Timide iamiam revenio.

Diu enodationem excogitabam, sed frustra. O utinam consilium faciam quod duas post horas non spreverim. Omne aliorsum me trahat, nescio quis trames sequendus sit.

Oblitus sum eius rei, quam olim arte in anima tenebat, quam etiam putrescentem in corde teneo, quae nutrimento egens situ periit. In loco eius invidia germinat, odium effervit, maeror gliscit. Utrumne egomet eam prodidi ? an invalidus tantam iniuriam sivi ? O nequam !

Quid queror ? quid obscuro ? Nomen rei evito, sicut non eloquens pudorem diminuo. An vereor nominare, quod lugeo, ne eam fatear amissam. Puellae quondam rem indicavi ; sed ea erat perbella, et eramus vinolenti.

Quondam olim quondam olim : identidem tempus actum. Edepol, pergendum'st.

Quid exspectarem ? de industria ambigue rogavi. Primum quid, ie. quid eventum, quam rem exspecto ? Aliud quam ob rem, quare exspecto ? Plane agensdum'st, si e palude incertitudinis ignaviaeque memet traherem. Nugas culpo et morbos et ludos. At aegrotans -- vel corpore vel animo -- et ludos et nugas vix suscipere queo. Dum inermis et impotens in lectulo sedeo, a voluptate quaquam dissideo. Vix stylum vix librum vix crepundia capere possum. Momenta fugiunt, etiam immotus desidero, volo, requiro... quid ? Et desideria paene ignoro. Neque oblivio quidem placet. Memet in fine culpo, sed inane. Pudor non me movet, neque odium incitat. At utinam melior sit stimulus.

Here noctu ephemeridis, ut soleo, locos e paginis retialibus in plicam ordinatralium transtuli. Ita cognovi hoc anno me septem milia verborum scripsisse. Quam paucitatem ! Immo vero, sunt quoque vigint loci infecti, hic illic in pugillaribus et in frustis papyri... sed non interest. Ex his nonnulli annos algebunt. Fablella huius anni pro feriis Omnium Sanctorum scripta duos annos inconfecta ac rudis in albo cunctata'st. Haecine spes ? an obiurgatio ? Ambae, verisimiliter.
Subscribe
  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

    When you submit the form an invisible reCAPTCHA check will be performed.
    You must follow the Privacy Policy and Google Terms of use.
  • 2 comments