C. Punkus Maximus Geta (beluosus) wrote,
C. Punkus Maximus Geta
beluosus

Mane die Mercurii Mel noscomium telephonavit. Medica dixit Floydem heri paulum edisse, neque hodie cibum ullum. Inter chirurgiam, pulsus debilitatus est, ut magna cum difficultate medicamen anaestheticum gereret. Itaque diu in noscomio manere debuit. Vespere eum domum feliciter duximus. O misellum felem ! Tam debilis erat, et pascitur recusabat.

Die Iovis ad noscomium revenit, ut plura medicamina adipisceretur. Etiam non pascebatur, ut syringe cibum dare deberemus. Unum e medicamentis famem stumulat, ut vespere suo sponte carnem devoraret. Sed et vires omnes crura postica defecerunt. Vix potebat ambulare, et saepius humum cecidit. Aut nervos saltando laesit, aut renes deficiebant...

Vicissitudines cum illo patiebamur. Nobiscum in atrio die manebat, et noctu in cubiculo. Plerumque in Mellis gremio iacebat, vel iuxta eam in lectulo cubabat, et aliquando in fenestra sua dilectissima dormiebat. Nunc vix moveri potest, nunc ad cibum paene currit. Saltem semper laetatur. Et aegrotans feles est felix.

---

Mane iterum ad noscomium. Verisimiliter nervi in cruribus dolent, nec renes deficiunt. Et os, situs chirurgiae, quam bene consanescit.
Subscribe

  • demigrat ephemeris

    Ephemeridem novum ad situm movi. Et silentium tandem desii.

  • Mors felis

    Constitueram posterum diem Martis cum Floyde domi manere, ut illum curarem. Attamen vespere die Lunae interiit. Itaque die Martis solus egi, et…

  • (no subject)

    D M FLOYDIS duclissimi monstri, optimi felis qui natus est Mense Maii MMDCCL a.u.c. a.d. III Kal Mar. MDCCLXX a.u.c. obiit semper amabaris,…

  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

    When you submit the form an invisible reCAPTCHA check will be performed.
    You must follow the Privacy Policy and Google Terms of use.
  • 2 comments