C. Punkus Maximus Geta (beluosus) wrote,
C. Punkus Maximus Geta
beluosus

Pauci commentarii ex acroase a physicista noto data

Diu, ut supra mentionem feci, de natura energias mirabar. Paucas quaestiones ad amicum physicistam misseram et aeque in libris enodationes quaesiveram. Satis, ut in carmine tmesis nimis per versus solum propter res metricas neque pulchritudinem verborum neque lenitudinem sententiae, non fecit. Energia est facultatis laboris nihil dicit. Sed alii "energia," aiunt, "materia est." Moles et energia ambo sunt proprietates materiae. quid autem, rogo, est photon? Atque quid natura eius?

Nam, ut mihi dicitur, photon est particula energias sicut atomos (et porro proton, elektron, quark &c.) est particula materiae. Apud Theoremam Superrestricularum, resticulae verberant. Maior vis verberationis fit maior moles. Aliquot quam leniter verberant ut molem non habeant. Sic est diffidentia molis energia. Explicatio haec mihi membrana atomorum apud Lucretiam commonefacit; phota sunt haec membrana a re emissa quibus oculis percussis videmus.

Sic de energias naturae quaestiones meae, breviter saltem, enodatae sunt. Itaque ad tempus.

De tempore locutus est, sed solum sentio eum mysteria detexisse. Quam ob rem, inuit, solum per tempus progredi possumus neque regredi. Nostra sponte per spatii modos movere possumus; si tempus sit modus quartus, cur sic differt? Olim de tempore sententias scribere conatus sum. Sed celeriter scriptum seposui et inceptum desini, quod satis nugas tales iam habet mundus et plures non requirit nec vult. Speraveram intellegentiam plus de tempore cepisse; infeliciter nullam inveni.

Theoremam Big Bang vulgo nomine ut origo ordinis breviter tractavit. Tempus-Nullum fere status fuit summae confusionis/entropiae. Magnus Fragor deinde chaos in ordinem vertit. postea confusio crescere coepit. Examplo usus est fragore poculi vitrei(quod examplum aeque ad tempus pertinet). Si poculum ad solum ceciderit perfingetur; ordo poculi fit confusio partum fractarum. Hoc scimus ex usu cottidiano. Sed numquam partes in solo sursum saliant et in poculum se formant. Tempus est modus linearis per quem solum uno cursu movemus.

Scientiam et intellectum mundi petere se dixit. Tot res tamen sunt caecae et a sensubus humanis celantur. Fortasse, inquit, has non vidimus, non possumus videre, quod scire profecto naturam mundi veram non requirimus ut cibum invenamus. Non interest, inquit, eius quod cognosci non potest; sic est physicista. Quod de natura mundi cognosci potest ardenter petit. Sic non sum physicista; incomprehensibile velim cognoscere.

Hic finit explicatio commentariorum e pugillaribus. interpretatio iam exspectatur; de his et de libro, quem post acroasem emi, pendit.
Subscribe
  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

    When you submit the form an invisible reCAPTCHA check will be performed.
    You must follow the Privacy Policy and Google Terms of use.
  • 0 comments