C. Punkus Maximus Geta (beluosus) wrote,
C. Punkus Maximus Geta
beluosus

Parva cum metu, in Mercurium ivimus; hebdomade postrema non fuit iucundum. Sed heri amici adfuerunt et garruli et laeti. Cum Mika, quam longe non visimus, dum adveneramus collocuti sumus.

Jason et Nicci venerunt. Captus Musis in pugillaribus fabellam pelicuae furialiter scribebat. Mel et Nicci et ego physicam et philosophiam et enim omnino scientiam tractabamus. Mika nobis adulescentulum portulit, quoniam dicitur eum Theoremam Resticularum intellegere. "Quid," eum rogavi, "est energiae natura?" Iste nobis differentiam energiae kineticae et potentialis explicare coepit. Diximus iam nos illas intellegere et profundiorem intellectum petere. "Adeo ebriosus sum," inquit, "ut non de physicis loqui possim." Dein fugit ignavus. Non putamus eum physicistam verum; numquam physicista physicam ebriose tractare recusat.

___ ___ ___

Sententia noctis, quam Nicci mihi ait:
Scilicet tu plus quam Aristotelen Platona amas!
Subscribe
  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

    When you submit the form an invisible reCAPTCHA check will be performed.
    You must follow the Privacy Policy and Google Terms of use.
  • 1 comment